Forum Życie Wieczne Strona Główna Życie Wieczne

 
 FAQFAQ   SzukajSzukaj   UżytkownicyUżytkownicy   GrupyGrupy   GalerieGalerie   RejestracjaRejestracja 
 ProfilProfil   Zaloguj się, by sprawdzić wiadomościZaloguj się, by sprawdzić wiadomości   ZalogujZaloguj 

Berossos (Latin)

 
Napisz nowy temat   Odpowiedz do tematu    Forum Życie Wieczne Strona Główna -> Offtopic
Zobacz poprzedni temat :: Zobacz następny temat  
Autor Wiadomość
Piotr-246
Gość






PostWysłany: Pią 9:32, 01 Cze 2018    Temat postu: Berossos (Latin)

DEFLORATIO BEROSI.

Liber I.

891.1. 1. Ante aquarum cladem famosam qua universus periit orbis, multa praeterierunt saecula, quae a nostris Chaldaeis fideliter fuerunt servata.

891.2. 2. Scribunt illis temporibus circa Lybanum fuisse Enos urbem maximam gigantum, qui universo orbi dominabantur, ab occasu solis ad ortum. Hi vastitate corporis ac robore confisi, inventis armis omnes opprimebant, libidinique inservientes, invenerunt papiliones, et instrumenta musica et omnes delitias. Manducabant homines et procurabant aborsus, in eduliumque praeparabant, et commiscebantur matribus, filiabus, sororibus, et masculis, brutis, et nihil erat sceleris quod non admitterent, contemptores religionis et deorum.

891.3. 3. Tum multi praedicabant et vaticinabantur, et lapidibus excidebant, de ea quae ventura erat orbis perditione, sed enim illi assueti corridebant omnia, caelestium illos ira atque ultione perurgente pro impietate atque sceleribus.

891.4. 4. Unus inter gigantes erat, qui deorum veneratior et prudentior cunctis, reliquus ex probis erat in Syria. Huic nomen erat Noa, cum tribus filiis, Samo, Iapeto, Chem et uxoribus Tytea magna, Pandora, Noela, et Noegla, is timens quam ex astris futuram prospectabat cladem, anno .lxxviii. ante inundationem, navim instar arcae coopertam fabricari coepit. Anno septuagesimo octavo ab inchoata navi, ex improviso exundavit oceanus et omnia maria mediterranea. Fluminaque ac fontes ab imo ebullientes inundaverunt supra omnes montes accedentibus, atque impetuosissime et supra naturam e coelo copiosissimis hymbribus multis diebus corruentibus. Ita omne humanum genus aquis suffocatum, excepto Noa cum familia sua quae navi erepta est. Nam elevata ab aquis in Gordiei montis vertice quievit, cuius adhuc dicitur aliqua pars esse, et homines ex illa bitumen tollere, quo maxime utuntur ad expiationem.

891.5. 5. Ab hoc igitur anno salutis humanae ab aquis primordio sumpto, nostri maiores innumeros scripserunt. Nos vero taediosum illorum sermonem abbreviaturi referemus origines et tempora, et reges eorum dumtaxat regnorum, quae nunc magna habentur. In Asia quidem nostrum omnium celsissimum Babylonicum, in Aphrica Aegyptium et Libycum, quae unum primo fuerunt, et sub uno narrabimus. Postremo in Europa quatuor nostri enumerant. Celtiberum, Celtae, Kytim, quod illae gentes Italicum appellant, et Tuysconum quod a Rheno fluvio per Sarmatas in Pontum finit. Addunt quidam etiam quintum dictum Ionicum.

Liber II.

891.6. 1. Necesse est igitur nos ex praemissis confiteri, quod et Chaldaei et Scythae scribunt, siccato ab aquis orbe non fuisse nisi dictos octo homines in Armenia Saga, et ab his omne hominum genus in terris seminatum, atque ob id Scythas recte dicere et appellare Noam omnium deorum maiorum et minorum patrem, et humanae gentis auctorem, et chaos et semen mundi. Tyteam vero Aretiam, id est, terram in quam semen chaos posuit, et ex qua tamquam ex terra cuncti prodierunt.

891.7. 2. Praeter vero tres primores filios, Noa post diluvium gigantes pluresque filios genuit. Quare ad abbreviandum plurimum conferet si omnium posteritates figurabimus, ab ipso Noa sumpto exordio, deinde sigillatim a caeteris. Primum itaque dixerunt Ogygisan Sagam, id est illustrem sacrorum pontificem Noam Dysir.

Liber III.

891.8. 1. Has igitur principum atque Heroum origines atque posteritates abbreviamus ex nostris Chaldaeis atque Scythicis libris, quoad satis sit. Nam et multos alios memoriae mandant, quos quia vel nihil ad nostram intentam accurtationem aut parum offerunt, ob id dimittimus, resumpturi illos ubi opus fuerit.

891.9. 2. Quo pacto exinanitus orbis fuerit coloniis et hominibus oppletur dicendum est. Exsiccata humo et torrefacta terra, Noa cum familia de monte Gordieo, ut par erat, descendit in subiacentem planitiem plenam cadaverum, quam usque ad hanc aetatem appellant Myri Adam, id est, evisceratorum hominum, et inscripsit in lapide in monumentum rem gestam, et vocant incolae locum, egressorium Noae. Congressi vero coniugibus, perpetuo geminos edebant marem et foeminam, qui adulti et coniuges effecti et ipsi binos partu liberos semper edebant. Neque enim unquam Deus vel natura defuit rerum necessitati quae ad universi orbis spectat opulentiam. Eo pacto brevi in immensum adaucto humano genere, omnique Armenia completa, opus erat eos inde recedere, atque novas sibi sedes conquirere.

891.10. 3. Tunc senissimus omnium pater Noa, iam antea edoctos theologiam et sacros ritus, coepit etiam eos erudire humanam sapientiam. Et quidem multa naturalium rerum secreta mandavit literis, quae solis sacerdotibus Scythae Armeni commendant. Neque enim fas est illa, ulli inspicere aut legere vel docere quam solis sacerdotibus, et inter sacerdotes dumtaxat, sicut et quos rituales libros reliquit, ex quibus illis primum Saga nomen fuit inditum, id est, sacerdos et sacrificulus et pontifex.

891.11. 4. Docuit item illos astrorum cursus et distinxit annum ad cursum solis et .xii. menses ad motum lunae, qua scientia praedicebat illis ab initio quid in anno et cardinibus eius futurum contingeret, ob quae illum existimaverunt divinae naturae esse participem, ac propterea illum Olybama et Arsa, id est, caelum et solem cognominaverunt, et illi plures civitates dedicaverunt. Nam et ad haec tempora Scythae Armeni urbes habent Olybama et Arsa, Ratha, et eiuscemodi. Cumque ivisset ad regendum Kitim, quam nunc Italiam nominant, desiderium sui reliquit Armenis, ac propterea post mortem illum arbitrati sunt in animam coelestium corporum tralatum, et illi divinos honores impenderunt. Et ob id solum haec duo regna Armenum quidem, quia ibi coepit: Italicum vero, quia ibi finivit et docuit et regnavit, naturaliumque atque divinorum quae eos erudivit libros plenissime illis conscriptos reliquit, illum venerantur simulque cognominant coelum, solem, chaos, semen mundi, patremque deorum maiorum et minorum, animam mundi moventem coelos, et mixta vegetabiliaque et animalia et hominem, Deum pacis, iustitiae, sanctimoniae, expellentem noxia et custodientem bona. Et ob hoc illum utraeque gentes signant in scriptis cursu solis et motu lunae, et sceptro dominii quo malos et noxios expellebat a coetu hominum, et castimonia corporis et sanctimonia animi, duabus clavibus religionis et felicitatis. Neque minus Tytheam quae mater omnium erat, Aretiam, id est, terram vocabant, et Estam, id est, ignem post mortem cognominaverunt, quia ipsa regina sacrorum fuerat, et puellas docuerat sempiternum ignem sacrorum inextinctum servare. Caeterum Noa antequam discederet ab Armenia docuit illos simplicem agriculturam, magis curans religionem et mores quam opulentiam et delitias quae ad illicita et libidines provocant, et caelestium iram nuper induxerant. Primus tamen omnium invenit vites atque plantavit et vinum conficere docuit, cuius vim inexpertus et vaporem ebrius effectus minus pudice in terram cecidit. Erat illi, ut diximus, filius ex tribus primis adolescentior Chem, qui semper magicae et veneficae studens, Zoroast nomen consequutus erat. Is patrem Noam odio habebat, quia alios ultimo genitos ardentius amabat, se vero despici videbat. Potissime vero idem infensus erat patri ob vitia. Itaque nactus opportunitatem cum Noa pater madidus iaceret, illius virilia comprehendens taciteque submurmurans, carmine magico patri illusit, simul et illum sterilem perinde atque castratum effecit, neque deinceps Noa foemellam aliquam foecundare potuit. Ob beneficium inventae vitis et vini dignatus est cognomento Iano, quod Arameis sonat vitifer et vinifer. At vero Chem cum publice corrumperet mortale genus, asserens et re ipsa exequens congrediendum esse ut ante inundationem, cum matribus, sororibus, filiabus, masculis, brutis et quovis alio genere, ob hoc eiectus a Iano piissimo et castimonia atque pudicitia refertissimo, sortitus est cognomentum Chem esenua, id est Chem infamis et impudicus, incubus, propagator. Est enim Esen apud Scythas Arameos infamis et impudicus. Enua vero tum impudicus, tum propagator. Eum inter homines huius dogmatis sequuti fuerunt Aegyptii, qui sibi illum suum Saturnum inter deos adolescentiorem fecerunt, et civitatem illi posuerunt dictam Chem Myn, a qua ad hanc aetatem omnes cives illius appellamus Chemmenitas. Verum posteri hoc vitiosum dogma neglexerunt, retento quod fuit primi moris, ut inter fratres et sorores coniugium iniri posset.

Liber IV.

891.12. 1. Multiplicatum est in immensum genus humanum, et ad comparandas novas sedes necessitas compellebat. Tum Ianus pater adhortatus est homines principes ad quaerendas novas sedes et communem coetum inter homines agendum, et aedificandas urbes. Designavit itaque illas tres partes orbis Asiam, Aphricam et Europam, ut ante diluvium viderat. Singulis autem his principibus singulas partes ad quas irent partitus, ipse per totum orbem colonias se traducturum pollicitus est.

891.13. 2. Itaque Nymbrotum creavit Babyloniae Saturnum primum, ut ibi primum aedificaret cum coloniis suis. Quare Nymbrotus assumpto filio Iove Belo cum coloniis furatus est rituales Iovis Sagi, et cum populo venit in campum Sennaar, ubi designavit urbem et fundavit maximam turrim, anno salutis ab aquis centesimo trigesimoprimo, regnavitque annis .lvi. et deduxit turrim ad altitudinem et magnitudinem montium, in signum atque monumentum, quod primus in orbe terrarum est populus Babylonicus, et regnum regnorum dici debet. Ergo ab eo exordiemur, et per ipsum mensurabimus omnia regna et eorum reges ac tempora, abbreviando illa in hunc modum.

891.14. 3. Anno .cxxxi. a salute ab aquis prima omnium gentium et civitatum, fundata est a Saturno Babylonico nostro urbs et gens nostra Babilonica, multiplicataque est nimis numero posteritatis, magisque studuit paci et religioni Saturnus deorum, quam opulentiis. Et turrim quidem aedificavit, sed non complevit, nec designatam urbem fundavit, quia post quinquagintasex annos subito non comparuit translatus a diis.

891.15. 4. Ab exordio huius, Ianus pater misit in Aegyptum cum coloniis Chemesenuum, in Lybiam vero et Cyrenem, Tritonem, et in totam reliquam Aphricam Iapetum priscum Atalaa. In Asiam orientalem misit Gangem cum aliquot ex filiis Comeri Galli. In Arabiam Felicem Sabum cognomine Thuriferum. Arabum praefecit Arabiae desertae, et Petreium, Petreiae. Canam posuit a Damasco usque in extima Palaestinae. In Europa regem Sarmatiae fecit Tuysconem a Tanai ad Rhenum, iunctique sunt illi omnes filii Istri et Mesae cum fratribus suis ab Adula monte usque in Mesembericam Ponticam. Sub his tenuerunt Tyras, Arcadius, Emathius. Italiam tenuit Comerus Gallus. Samotes possedit Celtas, et Iubal occupavit Celtiberos.

891.16. 5. Hi sunt qui egressi sunt post Nymbrotum, singuli cum familiis et coloniis suis, relinquentes nomina sua locis in signum expeditionis a Iano patre commissae, et ad monumentum posteris ut scirent quis eorum fuerit conditor. Hi iuxta mandatum Iani coloniis turri constructa pro metropoli, ipsi in veiis et cavernis casas habebant. Solus noster Saturnus idcirco excessit mandatum, quia urbem urbium et regnum regnorum voluit esse Babyloniam. Rursus his temporibus Ianus cum omnes in colonias missi abivissent, eos qui remanserant bipartitus est. Nam secum retinuit filios plurimos, quos post salutem ab aquis genuit, et item maximam gentium multitudinem quum secum in colonias conducturus erat. Scytha cum matre sua Araxa et aliquot coloniis qui Armeniam incolerent, rex primus relictus est constituto summo pontifice Sabbatio Saga ab Armenia usque in Bactrianos: quae longitudo a nobis ad hanc aetatem vocatur Scythia Saga. Postremus omnium ipse Ianus ab Armenia per orbem colonias seminaturus, egressus est. Haec nostri maiores multis libris tradiderunt. Nunc de temporibus eorum ac posteritatibus dicemus, iuxta id quod in nostra Chaldaica et primordiali Scythica historia fideli memoria conservatum est.

Liber V.

891.17. 1. Ut supra diximus, anno a salute humani generis ab aquis centesimo trigesimoprimo, coepit regnum Babylonicum, sub nostro Saturno, patre Iovis Beli: qui imperavit annis .lvi. Anno huius decimo Comerus Gallus posuit colonias suas in regno, quod post Italia dicta est. Et regionem suam a suo nomine cognominavit, docuitque illos legem et iustitiam. Anno eius duodecimo Iubal condidit Celtiberos, et paulopost Samothes, qui et Dis, Celtas colonias fundavit: neque quisquam illa aetate isto sapientior fuit, ac propterea Samothes dictus est. Anno Nymbroti .xv. Oceanus ad Nilum Aegypti consedit, et multos ex sorore Tethyde edidit liberos. Inde supervenit ille corruptor humani generis Chemesenuus, ubi Telchines magicam docens, maxima opinione celebratur. Anno decimooctavo eiusdem Babylonici regis, Gogus Sabeam Arabiam Felicem cum Sabo suo patre puer tenuit, et Triton Libyam, et Iapetus priscus Atalaa Aphricam, Cur Aethiopiam, et Getulus Getuliam. Anno eiusdem .xxv. Thuyscon Sarmatas maximos populos fundavit, et Mesa cum filiis Istri priscos Mesios posuit, usque Ponticam Mesembriam ab Adula monte. Anno trigesimooctavo eiusdem regis Sagae Armeni multiplicati possederunt omnem Caspiam regionem, ab Armenia usque in Bactrianos, et Ianus pater Ianeos colonos traduxit in Hircaniam, et Ianilos in Mesopotamia versus mare sub Babylonia. Anno quadragesimo eiusdem regis aliquot coloni ex filiis Comeri in Bactrianis sibi sedes quaesiverunt. Et Ganges in India sedem sui nominis. Anno quadragesimoquinto eiusdem regis aliqui ex filiis Mesae ac Getuli iuncti simul primi Mesagetas in India propagaverunt. Eadem tempestate Saturnus rex Babyloniae misit principes coloniarum Assyrium, Medum, Moscum et Magogum: qui regna condiderunt Assyrium, Medum, et Magogum in Asia, Moscos vero et in Asia simul et Europa. Anameon quoque adolescentulus Maeones a se dictos condidit, et regnavit centum quinquaginta annis.

891.18. 2. Secundus rex Babyloniae Iuppiter Belus filius dicti Saturni, regnavit annis .lxii. et fundamenta designata Babyloniae oppidi magis quam urbis erexit. Pace fruebatur usque circa finem imperii sui. Anno .iii. huius, Comerus more Scythico unde venerat docuit suos Italos urbem curribus componere. Et idcirco Veii appellati sunt vocabulo Sago, qui Veias plaustrum appellant, et urbem ex his compositam si parva sit Veitulam, si magna Ulurdum, si metropolis Cy Ocholam ad haec quoque tempora Scythae plaustris et curru pro domibus utuntur. Et sub solario quidem stabulum, supra vero habent officinas domus. Concludit et loca a se cognominata Tyras, postquam Tyrum fundavit, cum principibus coloniarum littora maris tenuit, fundavitque Thraces Archadius Archadiam, Emathius Emathiam tenuit. Anno .xlv. huius Beli Ianus pater posuit colonias in Arabia Felice, et a suo nomine unas vocavit Noam, et a cognomine Ianineas. Qui vero ex posteritate Comeri erant Galli ab Avito cognomine illos appellavit Gallos. Anno .lvi. huius Beli Chemesenus venit in Italiam ad Comeros, et non comparente Comero, coepit colonias regere atque corrumpere suis impietatibus et sceleribus.

891.19. 3. Ianus vero pater circa Arabiae Felicis fluvium plures colonias relinquens, et a se Ianineas cognominans, in Aphricam ad Tritonem venit. Hac aetate Iuppiter Belus coepit libidine dominandi torqueri. Et paulo ante Araxa cum filio Scytha, creato omnium gentium Sagarum rege Sabatio Saga, atque in Armenia relicto, ipsa occupavit omnem partem Occidentalem ab Armenia usque in Sarmatiam Europae. At vero Iuppiter Belus quum non possit alios subiugare nisi subacto et trucidato Sabatio Sagarum rege, clam molitus est illum perimere. Cumque Saturnus prospiceret se non posse evadere quod innumeras insidias sibi paraverat Iuppiter Belus, clandestina fuga se tutabat, in Sagis Caspiis delitescando. Cumque naturae concederet, iussit filio Nino ut Sabatium Sagam funditus deleret, et omnes populos Babylonico regno subiiceret, quia omnium in orbe primum fuisset. Quo accepto Sabatius delitescebat in Bactrianis Sagis, quousque cerneret tempus idoneum vel ad regnum vel ad fugam. Ita arma Iovis contra eum parata illum regno pepulerunt circa tempora Semiramidis. Eodem tempore Triton reliquit filium Hammonem regem Libyae, qui accepit coniugem Rheam sororem Camesenui Saturni Aegyptiorum, sed tamen ex Almanthea adolescentula clam Rhea Dionysium sustulit, et in Nysam urbem Arabiae educandum misit.

891.20. 4. Tertius rex Babyloniae a nostris scribitur Ninus, Iovis Beli filius, et regnavit annis .lii. Hic omnibus suis viribus sumptis armis patris sui Iovis Beli, omnibus bellum intulit, nulli parcens, et Sabatium Sagam quod esset in omnium desiderio omni studio ad interitum quaeritabat, quare etiam toto huius tempore exul apud suos delituit. Hic omnium primus ex nostris regibus Babylonicum regnum propagavit, et omnium primus templum Belo patri, et matri Iunoni, et Rheae aviae, et statuas in medio oppidi Babyloniae erexit. Anno huius Nini .iv. Tuyscon gigas Sarmatas legibus format apud Rhenum. Idipsum agit Iubal Celtiberos, et Samotes apud Celtas. Econtra Camesenus Saturnus Aegyptiorum Comaros Italos nitebatur corrumpere, iuuantibus illum convenis et advenis quos ille pro Italiae coloniis conduxerat, quos ipsi vocant Montanos Aborigines.

891.21. 5. At apud Libyam lis orta est inter Rheam et Hammonen ob stuprum admissum cum Almanthia, quaerebatque Rhea ubi Dionysius esset ut eum perderet, et diu lis ista rixaque perseveravit. Anno Nini .x. Ianus pater ex Aphrica in Celtiberos Hispalos venit, ubi duas colonias dimisit a se dictas Noelas et Noeglas. His enim etiam antea cognominibus cognominaverat uxores Iapeti et Chemesenui. Nini anno .xix. Ianus pater veniens in Italiam cum comperisset Camesenuum praeter opinionem corrumpentem iuuentutem, tribus annis illum aequo animo tulit. Deinde illi aliquot coloniis assignatis, eum Italia excedere iubet. Ipse omnes colonias divisit. Etenim omnes colonos Comaros corruptos et convenas et advenas, montana trans Ianiculum amnem colere iubet, illisque filiam suam Cranam Helernam, id est, suffragio ab his electam et exaltatam reginam cum sceptro Albam dat: namque duos filios suos novissimos cum illorum posteritate Cranum et Cranam Ianus cum Comaro miserat, coalverantque in gentem atque posteritatem maximam, quam nostra aetate Ianigenam vocant, cognominant autem Razenuam, id est, sacram propagatricem incubamque, contra impietatem Camesenui. Itaque suam posteritatem separatam ab aboriginibus esse voluit cis Ianiculum amnem in planitie atque maritimis. Cognominavit autem eam Razenuam, ut et Cranum Razenuum. Interea quum Italia discessisset Camesenuus, ad illum Rhea venit, et illi nupta ambo contra Hammonem cum Titanibus pergunt, ibique bello commisso pellunt regno Hammonem et in Cretam cogunt. Cum in Libya Camesenuus regnat, parit ex Rhea sorore Osirim, quem cognominavit Iovem. Vigesimosecundo anno Nini Ianus in Thuscia Ianiculum, quod aetate Camesenui condidit, sedem sibi perpetuam statuit usque Arnum, ubi colonias positas vocavit Aryn Ianuas .i. a Iano exaltatas. Vetuloniae iura dicebat et docebat atque regebat anno Nini .xliii. Sabatius quum adverteret nullo pacto sibi licere uti regnis, creato Armenis Sagis rege filio Barzane, in Sarmaticum ponti littus concessit. Eadem tempestate Dionysius Hammonis filius armis sumptis Rheam et Camesenuum regno paterno pellens, et secum Osirim retinens, in filiumque adoptans, eum a patre suo Hammonem Iovem cognominavit, uti a magistro Olympo Olympicum, eique totius Aegypti regnum tradidit. Eodem anno virgo Palladon apud Tritonidem lacum infantula exposita ab eodem Dionysio love Libyco etiam cognominato, adoptata in filiam fuit, quae omnem militiam prima Libycos docuit. Eodem tempore Ianus pater Ianigenas Razenuos docuit physicam, astronomiam, divinationes, ritus, et rituales scripsit, et omnia litteris mandavit. Eisdem vero nominibus et veneratione divina sunt prosequuti, quibus in Armenia Saga erant usi. Anno .xlix. Nini, Celtiberos rexit Iberus filius Iubal, a quo Iberi nominati fuerunt. Nini .li. anno apud Celtas regnavit Samotis filius Magus, a quo illis oppida plurima posita sunt. Ultimo anno Barzanes in Armenia a Nino superatur.

891.22. 6. Quarto loco regnavit apud Babyloniam uxor Nini Ascalonita Semiramis annis quadragintaduobus. Haec antecessit militia, triumphis, divitiis, victoriis et imperio omnes mortales. Ipsa hanc urbem maximam ex oppido fecit, ut magis dici possit illam aedificasse quam ampliasse. Nemo umquam huic foeminae comparandus est virorum, tanta in eius vita dicuntur et scribuntur, cum ad vituperationem, tum maxime ad collaudationem magninca.

891.23. 7. Huius primo anno oritur ex Rhea et Camesenuo in Aegypto Iuno Aegyptia cognominata Isis maxima, frugifera, legifera, soror et uxor Osiridis.

891.24. 8. Eodem anno Sabatius Saga a Ponto solvit in Italiam ad patrem Ianum, quem exceptum hospitio post aliquot annos illum Coritum creavit, et Aboriginibus praefecit. Anno sexto Semiramidis apud Rheni Sarmatas regnavit filius Tuysconis Mannus: et apud Ianigenas Razenuos Vesta uxor Iani sempiternum ignem custodiendum virginibus puellis edoctis sacra tradidit. Anno .xii. Semiramidis, Sabatius Saba cum Iano regnat.

891.25. 9. Anno .xvii. Semiramidis Sabatius Saga docet agriculturam, et aliquantulum religionis.

891.26. 10. Anno. Semiramidis vigesimosecundo Sabatius Sabum praefecit Sabinis et Aboriginibus. Ipse iuxta Ianiculum cum aliis Curetibus regionem coluit, et ibi obiit. Anno, xxxiiii. eiusdem apud Celtiberos regnat Iubelda, filius Iberi, apud montem sui nominis.

891.27. 11. Quintus apud Babylonios regnavit Zameis Ninias, filius Semiramidis, annis triginta octo. In regno Babylonico hic parum resplenduit, ornavit tamen templa deorum, et Chaldaeos ampliavit.

891.28. 12. Eius anno primo cum Sabatius obiit, Ianus pater senissimus filium suum Cranum Coritum creavit, octavoque post anno obiit, expletis vitae suae annis. cccl. et Ianigenae illum Vortumnum appellantes, templum illi et di vinos honores, ut par erat, impenderunt.

891.29. 13. Hoc anno Osiris inventis a se et a sorore Adolescentula frumento et frugibus, coepit docere illa in Palaestina, inde reversus in Aegyptum et invento aratro et his quae ad agriculturam pertinent, sensim universum peragravit orbem, docens quaecunque invenerat, et ita universo imperavit orbi, exceptis gentibus quae iam in Babyloniorum venerant potestatem.

891.30. 14. His temporibus regnavit apud Celtas Sarron, qui ut contineret ferociam hominum tum recentum, publica literarum studia instituit, et apud Tuyscones Inghaeuon.

891.31. 15. Sextus Babyloniae rex Arius regnavit annis .xxx. qui adiecit imperio omnes Bactrianos. Nam paulo ante mortem Niniae Camesenuus pulsus ab omni ferme orbe in Bactrianos sese contulerat, et illos Magico praestigio sibi devinxerat, adeo ut apud illos maximis viribus imperaret. Coacto autem Camesenuus maximo populorum exercitu invasit Assyrios, contra quem Ninus dimicans superior fuit, et Camesenuum obtruncavit, inde paulo post ipse obiit. Quare Arius collecto exercitu, post patris Niniae obitum, Bactrianos et omnes Caspios subiecit.

891.32. 16. Cranus Ianigena sororem suam mortuam cum Ianigenis Razenuis suis et omnibus simul Aboriginibus solemni pompa celebrat. Et illi Lucum iuxta Ianiculum, amnem, solemnesque ritus et diem sacrat, ipse senex filium suum Aurunum Coritum creat.

891.33. 17. Arii .xx. anno apud Celtiberos regnat Brygus, qui multa oppida suo nomini fundavit, adiectis nominibus capitum originum, quibus illa consignabat.

891.34. 18. Apud Libyam regnavit priscus Hyarbas, vir ferox armis et militia Paladuae.

891.35. 19. Anno .xxiv. Arii apud Ianigenas Razenuos regnat Aurunus filius Crani. Anno .xxix. apud Celtas Dryius peritiae plenus.

891.36. 20. Septimus Assyriis imperat Aralius annis .xl. vir iste claruit ingenio et studio militari, et primus adauxit pompas et gemmas, et muliebres delitias. Apud Libyam Hyarbas cum Paladuis foeminis belligerans, non fuit illis par. Quare donis occurrens se ac regnum illarum permisit potestati.

891.37. 21. Apud Tuyscones regnabat Herminon vir ferox armis, et apud Celtas Bardus, inventione carminum et musicae apud illos inclytus.

891.38. 22. Aralii anno .x. Armeni Ianigenae Griphonii cum coloniis suis ad Aurunum Ianigenum venerunt, quos exceptos hospitio, etiam sedem cum Ianigenis Razenuis assignavit. Classe quoque Auson eodem tempore ab Auruno fuit exceptus anno octavo sequente, et ipsi sedes in orientali Italia ab eodem consignata fuit.

891.39. 23. Idem Aurunus in Vetulonia lucum sacravit Crano, et inter Isos, id est, deos annumeravit. Iano quoque Vortumno templum et statuam non procul urbe dedicavit, et deo Razenuo in Vetulonia sacellum condidit.

891.40. 24. Novissimis annis Aurunus Malot Tagetem filium creavit Coritum, et .xxxv. Aralii anno obiit et successit Malot Tages.

891.41. 25. Anno penultimo Aralii classe venit ad Malot Tagetem Ianigenum Razenuum Phaeton cum filiis suis, qui inveniens omnia ab Ausoniis occupata ab Oriente, et montana a Gallis et Aboriginibus possessa, planitiem vero a Razenuis Ianigenis habitatam, donatus fuit parte Occidentali, posseditque cum sua posteritate montes et totum Eridanum usque in regionem proximam, istis relinquens nomina locis.

891.42. 26. Eo tempore Italia in tribus locis arsit multis diebus circa Istros, Cymeos, et Vesuuios vocataque sunt a Ianigenis illa loca Palensana, id est, regio conflagrata.

891.43. 27. Octavus rex Babyloniae fuit Baleus cognomento Xerses et regnavit annis .xxx. hunc appellaverunt Xersem, id est victorem et triumphatorem, quod imperaverit duplo plus gentibus quam Aralius. Erat enim militia ferox et fortunatus, et propagavit regnum usque prope Indios.

891.44. 28. Huius Balei Xersis temporibus, regnat apud Celtiberos Tagus cognomento Orma, ex quo patria dicta fuit Taga. Apud Tuyscones regnat Marsus, et apud Lygures Phaeton, relicto filio Lygure, regressus est in Aethiopiam Maloth Tages ritus sacros a Iano traditos, et aruspiciam auxit.

891.45. 29. Nonus rex Babyloniae Armatritis imperavit annis .xxxviii. Qui magis ad voluptates et delitias eon versus, ea quae ad libidinem spectant, cum in venit tum maxime inventa ampliavit. Huius aetate apud Celtas Longho regnavit, et apud Celtiberos Betus, a quo regnum habuit nomen: et apud Ianigenas Sicanus filius Maloth Tagetis, a quo cognominata fuit Vetuloniae regio.

891.46. 30. Anno vigesimo Armatritis Lygur misit Cydnum et Eridanum cum coloniis, cum fratribus et nepotibus: et occupaverunt usque Istrum in Italia.

891.47. 31. Sicanus deificavit Aretiam, et nominavit eam lingua Ianigena Horchiam.

891.48. 32. Osiris in Thracia peremit gigantem Lycurgum.

891.49. 33. Anno Armatritis trigesimosecundo apud Celtiberos tyrannidem assumpsit Deabus. Qui hoc cognomentum promeruit a fodinis auri et divitiis, quas primus ibi cepit et invenit opprimens colonias. Et post duos annos apud Celtas regnavit Bardus iunior.

891.50. 34. Decimus Assyriorum rex imperat Belochus, annis trigintaquinque. Qui idcirco a Belo sumpsit cognomen, quia cum imperium voluit exercere maximum pontificum Beli Iovis, et maxime circa auspicia et divinationes occupatus fuit eius animus. Apud Tuyscones regnavit Gambrivius, vir ferocis animi.

891.51. 35. Apud Emathios coepit regnare Macedon filius Osiridis, a quo nunc nomen retinet provincia atque circa hoc regnum Osiris depressit gigantes, qui iam tyrannidem coeperant.

891.52. 36. Vigesimonono huius Belochi anno, apud Celtiberos Lomnimi florebant, et aedificaverunt a suo nomine urbem magnam Lomnimiam. Anno autem sequente Itali oppressi a tyrannis gigantibus in tribus Palensanis, advocaverunt Osirim, qui cum coloniis ad Istri vicinos fontes pervenerat. Osiris tota Italia potitus, decem annis illam tenuit, et a se nominavit in triumphum: et sub ditione positis gigantibus, regem Ianigenis reliquit Lestrigonem gigantem, sibi ex filio Neptuno nepotem.

891.53. 37. Anno .xxxiii. Belochi, rex Lucus regnare coepit apud Celtas. Novissimis annis Belochi, tenuit mare Atticum, et ebulliens inundavit Atticam.

891.54. 38. Undecimus rex Babylonis fuit Baleus annis quinquagintaduobus. Hic post Semiramidem supra caeteros enituit fama, splenduit imperio usque intra Indiam. Libri multi de eius gestis sunt a nostris conscripti. Huius anno decimo Porcus Cados Sene insulam complevit Vetulonicis coloniis, partem reliquit posteritati Lygures.

891.55. 39. Huius Balei temporibus Indi sua obtulerunt Babyloniis. Osiris in Aegyptum reversus columnam quae permanet inscripsit in monumentum expeditionis suae per totum orbem.

891.56. 40. Apud Tuyscones regnat Suaevus, et apud Celtas Celtes, a quo nomen habuerunt montes illorum maximi a conflagratione sylvarum, qui dividunt Celtas et Celtiberos.

891.57. 41. Typhon Aegyptius, omnibus orbis gigantibus consciis, fratrem suum Osiridem Iovem iustum Aegyptium peremit, et ipse in Aegypto assumit tyrannidem, Busiris in Phoenicia, in Phrygia vero alius Typhon, in Libya Anteus, in Celtiberia Lomnini, in Italia Lestrigones, et in toto mari Milinus Cretensis.

891.58. 42. Hercules Osiridis filius, cui nomen est Libyus, cum Iside in Aegypto sustulit Typhonem, in Phoenicia Busiridem, alium vero Typhonem in Phrygia, Milinum in Creta, Anteum in Libya, Lomninos in Celtiberia, a qua substituto illis rege Hispalo, ad tyrannos Italiae conversus est. Cumque in Italiam per Celtas transiret, permissu parentum Galathea genuit illis Galathem regem.

891.59. 43. In Italia decem annis debellavit, et expulit Lestrigones, postquam .xx. annos apud illos pacifice regnavit, multaque illis oppida a suo nomine et a suo cognomine Musarna sicut Gedrosiae et Carnaniae fundavit, et loca aquis impedita habitationes hominum commoda fecit. Anno itaque Balei .xli. orsus in Italia pugnam contra gigantes, biennio ante illius obitum illos delevit. Ita ab Hispalis Hercules venit in Italiam, Lestrigones et omnes tyrannos sustulit, Arnos, Lybarnos, Musarnos a se cognominatos condidit, trigintaque annis rexit, et accersitum Thuscum illis regem reliquit.

891.60. 44. Altades duodecimus rex Babyloniis fuit, regnans annis .xxxii. Hic interposuit tempus suum delitiis existimans vanum esse laboribus, et suae vitae miseria continua laborare, non quidem aliorum humanaeque gentis utilitate ac beneficio, sed exitio ac servitute. Idcirco suum institutum fuit, ut vita divitiis et gloria, aliena stultitia et miseria a suis maioribus partis sibi frueretur quoad viveret.

891.61. 45. Huius Altadis tempore Hercules filium Thuscum ex Araxa susceptum, ex Tanaide regione evocat. Galathes a quo Samothei Galli dicti, eius aetate regnavit apud Celtas, et Vandalus apud Tuyscones.

891.62. 46. Hercules Thuscum filium Ianigenis creat Coritum ex more. Quo etiam illis rege relicto, ipse senex admodum in Celtiberos revertitur, anno Altadis trigesimonono, et regnavit ibi atque obiit. Cui Celtiberi templum ad illius Gades, et sepulchrum et divinos honores tribuerunt, plurimasque illius triumpho et nomini urbes dedicaverunt, ut Libysosonam, Libysocam, Libuncam, Liboram.

891.63. 47. Galatheum puerum ad Herculem missum in Siciliam cum coloniis misit Thuscus. Idem Thuscus primus Palatuam militiam, et initiamenta Razenuos Ianigenas docuit.

891.64. 48. Tertiusdecimus Babyloniae rex Mamitus regnavit annis triginta. Is rursus milites exercuit et assuefecit laboribus, et interpositis delitiis, ungentis, et opobalsamis, militiam et pugnas exequebatur, coepitque formidini esse Syris et Aegyptiis. Huius anno vigesimosecundo Alteus Thusci filius regnat apud Ianigenas, et biennio ante Hesperus frater Kitym apud Celtiberos, rursus apud Celtas Narbon, et apud Tuyscones Teutanes.

891.65. 49. Quartusdecimus rex Babyloniis imperavit Mancaleus annis .xxx. Cuius anno primo apud Celtiberos, Kitym pulso fratre Hespero in Italiam, regnavit.

891.66. 50. Duodecimo vero anno Mancalei, apud Ianigenas regnat Kitym, relicto in Celtiberis rege filio Sicoro. Eiusdem Mancalei temporibus apud Tuyscones regnat Hercules Alemannus, apud Celtas Lugdus, a quo provincia et homines cognomenta sumpserunt.

891.67. 51. Kytim ob mentis excellentiam Ianigenae sua lingua vocaverunt Italum Atala. Hic filiam suam Electram Ianigenarum principi Cambo Blasconi dedit coniugem. Qui pro nuptiis colonias misit trans alpes Italiae proximas, et Romam filiam suam Italus primo subreginam Aboriginibus sacrat. Filium quoque suum Morgetem Italus Kitym creavit Coritum.

891.68. 52. Quintusdecimus Assyriis imperat Sferus annis .xx. vir de cuius gestis et prudentia omne vulgus personat. Huius temporibus Morges filius Itali creavit Coritum suum cognatum Camboblasconem, et paulo post idem Coritus manet Itus. Apud Celtiberos regnat Sicanus filius Sicori, post obitum Sferi sub Mamelo.

891.69. 53. Sextusdecimus rex Mamelus Babyloniis imperat annis .xxx. cuius anno octavo Romanessos filius Romae fit primus subregulus montanorum Aboriginum, et Sicanus regnat apud Celtiberos.

891.70. 54. Apud Celtas Beligius, a quo illi Beligici appellantur, regnat, et apud Ianigenas tandem a patre Iasius creatus est Coritus.

891.71. 55. Iasius creatus est Coritus, et anno sequente simul coeperunt duo reges, videlicet primus rex Atheniensium Cecrops priscus et Iasius Ianigena apud Celtas.

891.72. 56. In Iasii nuptiis affuit Io Aegyptia. Sola enim foeminarum uno plus Dodone centenario vixit, et universum ferme orbem lustravit post viri interitum.

891.73. 57. Decimus septimus rex Babyloniorum fuit Sparetus, et regnavit annis .xl. Sub eo coeperunt miranda in orbe. Nam terraemotus Babylonios terruit. Athenienses regnum exorsi sunt anno .iv. eius. Et eodem anno Iasius Ianigena imperavit Italicis, et Siceleus aliquanto post Celtiberis.

891.74. 58. Sub Spareti imperio finierunt Aegyptii reges magni Orus, Acencheres, Acoris, et coepit Chencres qui cum Hebraeis de Magica pugnavit et ab eis submersus fuit. Anno quoque huius .xxxiiii. et .xxxv. in Thessalia diluvium fuit, non solum ex imbribus, sed quod obturatis montibus casu, flumina planitiem impleverunt, et subsequuto terraemotu apertis ostiis montium, aquae in alveos regressae. Et in alia eorum parte post terraemotum sequutum est incendium, sub quodam illorum rege Phaetonte, et noster rex Phoenices et Syros subegit. Antea vero anno .xx. huius imperii ab Italia Io in Aegyptum regreditur. Et lis prima intestina oritur pro regno inter Dardanum et Iasium. Aborigines sequebantur partes Dardani, Ianigenae vero et Siculi cum Siceleo partes Iasii.

891.75. 59. Decimusoctavus rex praefuit Babyloniis Ascatades annis .xli. qui funditus omnem Syriam ditionis suae fecit, cuius anno .xiii. vitis inventa apud Graecos narratur. Sub eodem anno Dardanus Iasium dolo peremit, et fugiens in Samothraciam diu ibi latuit.

891.76. 60. Iasio Coribantus filius successit.

891.77. 61. Ascatadis anno .viii. Cancres victus Hebraeorum magica periit in mari, cui apud Aegyptios successit Acherres, apud Celtiberos Lusus, apud Celtas Allobrox, et apud Aborigines Italos Romanessus filius Romae primus Saturnus consecratus mox obiit, cui successit filius eius Picus priscus.

891.78. 62. Anno ultimo regis Ascatadis, Ato donavit Dardanum parte agri Maeonici, et ita regnum Troianum coepit. Dardanus si qua iura in Italiae regno habebat, resignavit Turreno filio Atus.

891.79. 63. Turrhenus adnavigans in Italiam Ianigenam a Cybele et Coribanto tamquam ex Herculeis hilari hospitio exceptus, et civilitate Razenua donatus est.

891.80. 64. Ipse Turrhenus multa Maeonica ornamenta proferens, dedit. Coribantus vero et Cybeles ornata Dynastia duodecim ducum duodecim populorum qui essent ex Ianigenis, ipsi in Phrygiam se contulerunt.

891.81. 65. Porro etiam sub Ascatade apud Aegyptios fuere reges Cherres et Armeus qui cognominatus est Danaus, et Ramesses cognomento Aegyptus. Itaque qui reges et tempora traduntur a nostris de primoribus regnis orbis a Iani diluvio primo usque ad Dardaniae regnum conditum, his nostris brevissimis annotationibus sint hactenus dicta.
Powrót do góry
Wyświetl posty z ostatnich:   
Napisz nowy temat   Odpowiedz do tematu    Forum Życie Wieczne Strona Główna -> Offtopic Wszystkie czasy w strefie EET (Europa)
Strona 1 z 1

 
Skocz do:  
Możesz pisać nowe tematy
Możesz odpowiadać w tematach
Nie możesz zmieniać swoich postów
Nie możesz usuwać swoich postów
Nie możesz głosować w ankietach

fora.pl - załóż własne forum dyskusyjne za darmo
Powered by phpBB © 2001, 2005 phpBB Group
Regulamin